- STRATEGI
- STRATEGIGraece Στρατηγοὶ, inter praecipuos Atheniensium Magistratus, numerô decem quotannis bello praeficiebantur, ut Grammatici docent ex Arisiotele et Hyperide. E singulis Tribubus unum fuisse creatos docere videtur in Cimone Plutarchus: Pollux vero l. 8. Στρατηγους χειροτονεῖν ἐξ ἁπάντων scribens, non tam de omnibus Tribubus, quam de omnibus Atheniensibus, desumptos esse, innuit. Eligebantur diebus Comitialibus, qui anni vertentis ultimi erant, a Populo, ut colligitur ex Aeschine contra Ctesiph. Idque in Pnyce, etiam ubi Theatrô exstructô desitum est contionem habere, Pollux: Hesych. Demosthenes contra Aristocr. ubi de Chabria Stratego: Nam quod Cleo Boedromione mense id muneris nactus legitur, id extra ordinem factum, eô quippe suffectô in locum Niciae, qui ultro se hôc Magistratu abdicaverat. Atque ii sunt, qui dicuntur Στρατηγοὶ ἐπὶ τȏυ ὅπλων, ut ab aliis distinguerentur: Hi non omnes simul praeerant, sed singuli in orbem suum imperabant diem, ut ex exemplo Miltiadis videre est, apud Herodot. et Corn. nepotem, l. 1. quamquam saepe factum, ut penes cum esset summa auctoritas, atque imperium, non in unum tantum diem et vicem suam, qui auctoritate aut peritiâ aut gratiâ apud plebem valebat plurimum. Lege autem cavebatur, ut creandus Strategus agrum intra fines Atticae possideret, et liberos legitimos aut iam haberet aut susciperet: Τὸν Στρατηγὸν παιδοπιεῖςθαι κατα τοὺς νόμους καὶ γῆς εντὸς ὁρῶν κεκτῆςθαι, Dinarch. contra Demosth. Nempe bona oppignorabantur Reip. liberique erant paternae fidei obsides, itaque factum aliquando, ut paterna luerent delicta. Unde Themistoclis etiam liberos eguisse, ait Cic. Ep. 15. ad Brutum, et videtur huc respexisse Sinon ille Virgilianus, ubi de liberis suis loquitur ita, l. 2. Aen. v. 139.Quos illi fors ad poenas ob nostra reposcentEffugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt.Postquam creati essent, ἐδοκιμάζοντο e Lege; ut coeteri Magistratus; meminitque huius Strategorum δοκιμασίας Aphthonius, c. ult. Ubi vero approbati fuerant, iusiurandum concipiebant ex Lege, cuius exstat Caput. Δὶς ἀνὰ πᾶν ἔτος εἰς την` Μεγαρικὴν ἐμβάλλειν, Bis quotannis in agrum Megarensem irrumpam; quod additum esse, Charinô rogante, paulo ante belli Peloponnesiaci initia, discimus ex Plut. Pericle, idque ob Anthemocritum Praeconem ab iis occisum. Quemadmodum autem apud Iudices ἐδοκιμάζοντο, ita etiam rationes referebant, nisi Populus Atheniensis esse voluisset Αὐτοκράτορας (sicut apud romanos Dictatores) ut creatus est olim Aristides, bellô adversus Barbaros, Plut. in eo. Item Alcibiades, Nicias, Lamachus, apud Eund. Atque haec αὐτοκρατορία posita erat tum in belli apparatu adornando, tum in bello administrando: Id est, Militum habebant dilectum, necessaria ad bellum parabant, ipsum denique bellum pro arbitrio administrabant, etc. Porro, si naves Sociorum intercipiebant, aut iniuriâ illos afficiebant, publica adversus Strategos ὑπευθύνους instituebantur iudicia, hâc Lege: Τοὺς Στρατηγοὺς δεινὰ ποιοῦντας καὶ κατάγοντας τὰ πλοῖα τȏυ συμμάχων εἰσαγγέλλειν; cuius meminit Demosthenes εν τῷ περὶ τῶν εν Χεῤῥον. Primum itaque adversus absentem Strategum plebiscitô dabatur publicum iudicium, quod ut institueretur, Strategô praesente opus erat; qui proin arcessebatur, mittebaturque Paralus aut Salaminia navis, quâ adveheretur. Vide Plut. in Alcibiade, ubi hunc, cum violatae Religionis accusaretur, missâ harum navium alterâ e Sicilia, in qua Exercitui praeerat, fuisse revocatum, tradit. Cuius moris etiam meminit Aristophanes Avibus, cum ait,——— ——— ΜηδαμῶςΗ῾μῖν παρὰ την` θάλατταν, ἵν᾿ ἀνακύψεταιΚλητῆῤ ἄγουσ᾿ ἔσωθεν ἡ Σαλαμινία, etc.Sequentibus vero temporibus, οἱ ἐπὶ τȏυ ὅπλων Στρατηγοὶ Aediles fuêre, ut Athenaeus scribit l. 7. quod confirmat etiam Philostratus in Lolliano, προύςτη δὲ καὶ τȏυ Α᾿θηναίων δήμου, ςτρατηγήϚας αυτοῖς την` ἐπὶ τȏυ ὅπλων. ἡ δὲ Α᾿ρχὴ αὔτη πάλαι μὲν κατέλεγέ τε καὶ ἐξῆγεν ἐς τὰ πολέμια. νυνὶ δὲ τροφῶν ἐπιμελεῖται καὶ σίτου ἀγορᾶς, ubi diserte olim quidem Militarem, tum vero Urbanum Magistratum hunc fuisse, ostendit. Plura hac de re vide apud Samuelem Petitum Commentar. in LL. Atticas l. 3. c. 2. Recentiori aevô, ex Graeca hacvoce Στρατηψὸς, Strategus, straticus, Stratigus etc. dictus est Latinis Scriptoribus passim Praefectus seu Rector civitatis alicuius, vel provinciae. Unde Strategi, seu Scholae Strategorum occurrunt, apud Guil. Bibliothecarium in Hadriano II. Graece Στρατηψοὶ, pro Urbium Rectoribus, apud Harmenopulum l. 5. tit. 11. §. 19. Gregorius Protospatharius et Straticus universae Dalmatiae, apud Io. Lucium A. C. 1036. Marianus Anthypatus Imperialis Patricius et Stratigus, i. e. Dux Calabriae ac Longobardiae, apud Leonem Ostiensem l. 2. c. 2. etc. Hinc Straticotia Civitatis, Strategi praefectura, in Charta Friderici III. Siciliae Regis A. C. 1302. Στρατηγὶς et Στρατηγάτον Graecis recentioribus, de qua voce vide Car. du Fresne ad Annae Comnenae Alexiadem p. 399. Alias Στρατηγὸς, Dux exercitus in genere, unde Στρατηψρικὴ, posterior Politicae pars, de Re Militari agens, de qua legendus Onosander, quem transtulit Ioach. Camerarius, Vegetius, aliique, quos P. Scriverius edidit. Vide Voss. de Philosophia c. 19. §. 26. 27. 28. At Stratagemata, scripsit e Latinis Frontinus: e Graecis, Polyaenus, qui Antoninô et Verô Imperator. venustâ dictione (Orator nempe et Patronus) octo libros condidit, de Stratagematis Graecorum, Romanorum, Barabarorum: quem Scriptorem, aere suô emptum, primus Graece edidit Isaac. Casaubonus, Idem ibid. §. 30.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.